monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 361

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 361
Antequam de substantia dicam, quaedam docenda sunt. omne quicquid dicimus aut subiectum est, aut de subiecto, aut in subiecto, aut de subiecto et in subiecto. subiectum est prima substantia, quod ipsum nulli accidit alii inseparabiliter, ei tamen alia accidunt, ut Cicero - non nomen sed quod eo nomine significatur. de subiecto est, quod de ipso subiecto dicitur et dat ei et definitionem suam et nomen, ut homo; nam et homo Cicero et animal rationale mortale. ita et nomen et definitio, quae est de subiecto, eidem subiecto accessit; ideoque hoc, quod de subiecto dicitur, in generibus vel in formis invenitur.